monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 15 > Psalmi, 19 > bkeCod.16.99r > 2 > sectio 9 > Iosue, 4 > Psalmi, 109 > 40 > 12
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XI <<<     >>> XIII

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XII

1 (Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra. Indissolubilis nascitur quaestio: si enim Thara pater Abrahae, cum adhuc esset in regione Chaldaea, septuaginta annorum, genuit Abram, et postea in Charra ducentesimo quinto aetatis suae anno mortuus est: quomodo nunc post mortem Thare, Abram exiens de Charra, septuaginta quinque annorum fuisse memoratur: cum a nativitate Abrae usque ad mortem patris eius, centum triginta quinque fuisse anni doceantur. Vera est igitur illa Hebraeorum traditio, quam supra diximus, quod egressus sit Thara cum filiis suis de igne Chaldaeorum: et quod Abram Babylonio vallatus incendio, quia illud adorare nolebat, Dei sit auxilio liberatus; et ex illo [Et est tamen ex traditione illa Iudaica, quam fabulosam paulo superius ipse Hieron. dixerat. Hanc S. quoque Augustinus lib. XVI de Civit. Dei cap. 15, solutionem quaestionis probat. Soluta est, inquit, quaestio ista et aliter, ut septuaginta quinque anni Abrahae, quando egressus est de Charran, ex illo computarentur, ex quo de igne Chaldaeorum liberatus, non ex quo natus est, tamquam tunc potius natus habendus sit. Melior itaque altera erit solutio, quam suppeditat Samaritanus textus, qui tantum centum quadraginta quinque Tharae annos computat. Genuerit Thara Abram cum annos ageret septuaginta: Abram vero septuagesimo quinto aetatis suae anno egressus fuerit e Charran, patre mortuo; efficienturque anni simul centum quadraginta quinque.] tempore ei dies vitae, et tempus reputetur aetatis, ex quo confessus est Dominum, spernens idola Chaldaeorum. Potest autem fieri, ut quia Scriptura reliquit incertum, ante paucos annos Thara de Chaldaea profectus, venerit in Charran, [Unus Regin. ms., et morte obiret: alter, quia morte obierat.] quam mortem obierit. Vel certe statim post persecutionem in Charran venerit, et ibi diutius sit moratus. Si quis ergo huic expositioni contrarius est, quaeret aliam solutionem: et tunc recte ea, quae a nobis dicta sunt, improbabit.
2 (Vers. 9.) Et proficiscens Abram, abiit in desertum: et fames facta est super terram. Et in praesenti et in plurimis aliis locis, pro deserto, ad Austrum, scriptum est in [Hebraice , Negeb: id est Austrum, Vulgat. ad meridien.] Hebraeo. Hoc igitur notare debemus.
3 (Vers. 15 et 16.) Et viderunt eam principes Pharaonis, et laudaverunt eam apud Pharaonem, et introduxerunt eam in domum Pharaonis: et Abram benefecit propter eam: et fuerunt ei oves, et armenta, et asini, et servi, et ancillae, muli et cameli. Licet corpus sanctarum mulierum non vis maculet, sed voluntas: et excusari possit Sarai, quod famis tempore sola regis in peregrinis locis, marito connivente, resistere nequiverit; tamen potest et aliter foeda necessitas excusari: quod iuxta librum Esther quaecumque mulierum placuisset regi apud veteres, [Recolendus S. Augustinus Quaest. 26, in hunc Genes. locum. Quomodo accipiatur, quod Abraham veniens in Aegyptum celare voluit uxorem suam esse Saram, secundum omnia, quae de hac re scripta sunt, utrum hoc convenerit tam sancto viro, an subdefectio fidei eius intelligatur, sicut nonnulli arbitrati sunt: iam quidem et contra Faustum hac de re disputavi; et diligentius a presbytero Hieronymo expositum est, quare non sit consequens, ut cum aliquot dies apud regem Aegypti Sara fuerit, etiam eius concubitu credatur esse polluta; quoniam mos erat regius vicibus ad se admittere mulieres suas, et nisi lomentis et unguentis diu prius accurato corpore, nulla intrabat ad regem. Quae dum fierent, afflictus est Pharao manu Dei, ut viro redhiberet intactam, quam ipsi Deo maritus commiserat, etc.] sex mensibus ungebatur oleo myrtino, et sex mensibus in pigmentis variis erat, et curationibus feminarum, et tunc demum ingrediebatur ad regem. Atque ita potest fieri, ut Sarai postquam placuerat regi, dum per annum eius ad regem praepararetur introitus, et Abrahae Pharao multa donaverit, et Pharao postea sit percussus a Domino, illa adhuc intacta ab eius concubitu permanente.
Hieronymus HOME

bsb4610.92

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik